(C) In nomine domine amen. Equum et racionabile est ut ea que verduntur ne oblivioni tradantur litteris confirmentur. Ea propter ego Garcia Gonzalviz cum uxore mea dompna Maria Petriz et filiabus meis donna Sancia et donna Eldoncia vobis omnes canonicos santi salvatoris vendo vobis illam meam casam quam ego adquisivei de Maria Martiniz Ceras in pergua et [de]dit mihi quando me recepit in filium et ista casa stat in barrio Santi Tirsi inter casa de dompno Illano et illa vestra casa de illos canonicos et in fronte stant illas vestras casas de sancta Gadia. Vendo vobis predictam casam pro octoginta morabetinos bonos et directos quos mihi dedistis. Hoc precium fuit placibile inter me et vos et de hoc preciunm apud vos nichil remansit et si magis valet illam casam quam precium sit dimissum ita ut ab hac die et deinceps de nostro iure sit abstensa et in vestro iure sit tradita et confirmata habeatis possideatis pro meo anniversario sicut uam positum est usque in perpetuum et debeo vibos guarire illa pertoto tempore aqualicumque homo contrariaverit vobis super illa. Siquis igitur hoc meum factum infringere temptaverit tam nos quam aliquis ex progenie nostra vel extramena quisquis fuerit qui talia comiserit sic maldictus et excomunicatus et cum iuda domini proditore sit in inferno dampnatus et pro temporali dampno persolvat vobis vel pulsanti vocem vestram ducentos aureos et parti regie aluid tanti exsolvat. Facta karta in era Mª CCª LXª VIIº idus aprilus. Regnante rege adefonso in legione galletie et asturis. Epos Iohanes in sede oveti. Ego Gartia Gonsalves eum uxore mea dompna Maria Petriz et filiabus nostris domina Sancia et domina Eldoncia hanc karta quam sieri iussimus et legere audivimus propriis roborabimus et confirmavimus et signa inietimus (S) Qui presentis fuerunt Dominis Ioanes conf. Archidiaconno domino Munnione et Suari archidiaconnus conf. Didacus archidiaconnus conf. Gundissalu archidiaconnus conf. Rodericus Guntriz magister scolarum conf. Elyas cantori conf. Arias thesaurari conf. Fernand Ceveri canonicus conf. Feraldus Nichola con. Munio Velaz cannonicus conf. Iohanes Rinaldi canonicus conf. Ioanes Nochilaus dominici canonicus conf. Martinus Petri canonicus. Stephanus Pardo canonicus conf. Petrus Petri Didaci miles conf. Roderici Guterriz de solis Nevares miles conf. Alfonsus Pelaius miles conf. Alvarus Dida miles conf. Fernandus Roderici miles conf et alis plures. PD. Hale, ya me quedé a gusto. |